Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 20
1  Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur. 2  qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefarie in innocentes agens, invenit aliquando quem iuste puniret iniustus. 3  nam Perillus quidam aeris opifex adfectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui fabre ianuam e latere conposuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret: ut cum inclusus ibidem subiectis ignibus torreretur, sonum vocis extortae capacitas concavi aeris augeret pulsuque ferali conpetens imagini murmur emitteret, nefarioque spectaculo mugitus pecudis, non hominis gemitus videretur. 4  sed Phalaris, factum amplexus factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit et crudelitati: nam ipsum opificem sua inventione punivit. 5  Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos XVIII flagitiis inpieatibusque crescens, ad postremum divino iudicio fulmine interceptus matura supplicia inmatura aetate dissolvit. 6  Eligant nunc, si videtur, Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent innocentum vitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani, ipsa in primis religione conpositi, post comminutas reipublicae bono tyrannides ne ipsorum quidem iniurias exigunt tyrannorum.

Zurück